TEXTOS LATINOS BTO I

4
ANTOLOGÍA DE TEXTOS LATINOS PARA BACHILLERATO I 1. Fortaleza de los espartanos Cicero, Tusculanae disputationes, 1, 101 Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant; e quibus unus, cum Perses hostis in colloquio dixisset glorians: "Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis". "In umbra igitur, inquit, pugnabimus". Lycurgus, -i : Licurgo, legislador legendario de Esparta, que importó las instituciones políticas de Creta. 2. Una interesante comida Cicero, Tusculanae disputationes, V, 100 Timotheum ferunt, cum coenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse: "Vestrae quidem coenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt". 3. Catulo. Carmina. LXXIII, 13 Difficile est longum subito deponere amorem... O dei, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam extremam iam ipsa in morte tulistis opem, miserum aspicite et, si vitam puriter egi, eripite hanc pestem perniciemque mihi... Ipse valere opto et taetrum hoc deponere morbum. 4. Catulo. Carmina. V Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis... Da mihi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum.

Transcript of TEXTOS LATINOS BTO I

Page 1: TEXTOS LATINOS BTO I

ANTOLOGÍA DE TEXTOS LATINOS PARA BACHILLERATO I

1. Fortaleza de los espartanosCicero, Tusculanae disputationes, 1, 101

Fuit haec gens fortis, dum Lycurgi leges vigebant; e quibus unus, cum Perses hostis incolloquio dixisset glorians: "Solem prae iaculorum multitudine et sagittarum non videbitis". "In umbra igitur, inquit, pugnabimus".

Lycurgus, -i : Licurgo, legislador legendario de Esparta, que importó las instituciones políticas de Creta.

2. Una interesante comidaCicero, Tusculanae disputationes, V, 100

Timotheum ferunt, cum coenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse: "Vestrae quidem coenae non solum in praesentia, sed etiam postero die iucundae sunt".

3.Catulo. Carmina. LXXIII, 13

Difficile est longum subito deponere amorem...O dei, si vestrum est misereri, aut si quibus unquamextremam iam ipsa in morte tulistis opem,miserum aspicite et, si vitam puriter egi,eripite hanc pestem perniciemque mihi...Ipse valere opto et taetrum hoc deponere morbum.

4.Catulo. Carmina. V

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis... Da mihi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum. Dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa...

5.Cicerón. Epistulae ad familiares, 14, 3

Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi; conficior enim maerore, mea Terentia, nec me meae miseriae magis excruciant quam tuae vestraeque; ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es miserrima, quod ipsa calamitas communis est, sed culpa mea propria est. Hoc miserius, turpius, indignius nobis nihil fuit.

Page 2: TEXTOS LATINOS BTO I

6.César. De Bello Gallico. Liber VI - 21 

Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos solos ducunt quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur: Solem, Vulcanum et Lunam; reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit; a parvis labori ac duritiae student. Intra annum vicesimum feminae notitiam in turpissimis habent rebus.

7.Marcial. Epigrammata. II, 66

"Ride si sapis, o puella, ride", Paelignus, puto, dixerat poeta. Sed non dixerat omnibus puellis, verum ut dixerit omnibus puellis, non dixit tibi: tu puella non es, et tres sunt tibi, Maximina, dentes... Quare si speculo mihique credis, debes...timere risum.

8.Troia

Troia, urbs clarissima et celeberima Asiae, in colle longo non procul ab Hellesponto sita erat. Hoc fretum, quod amnis celerrimus fluir, Asiam ab Europa dividit. Nulla urbs moenis firmiora habebat quam Troia, nam Neptunus et Apollo eas aedificaverant. Arx, pars pulcherrima, in colle altiore sita erat quam urbs. Illic non solum domus regia et aedes Troianorum nobilissimorum, sed etiam templa erant. Nullum templum pulchrius et celebrius erat quam templum Minervar.Ex turris altissima, quae ad Scaeas portas exstructa erat, prospiciebatur in campum et mare. Ex Ida, monte altissimo, qui non longe a Troia aberat, multi ribi et flumina profluebant. In numero fluminum longiorum Simois et Scamander erant, quibus Troia circumdabatur. Priamus, rex Troianorum, homo felicissimus, divitissimus, potentissimus erat.

9.SenatusEutropio. Breviarium, 3, 15

Senatus P. Scipionem in Hispaniam novum ducem mittit. Is Carthaginem Hispaniae in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Afri habebant, et nobilissimos obsides, quos ab Hispanis acceperant, cepit. Inter captivos ad eum tulerunt eximia forma virginem.

10. Júpiter

Page 3: TEXTOS LATINOS BTO I

Romani multos deos multasque deas summa pietate colerunt, sed Iovem regem atque patrem deorum hominumque aestimabant. Itaque magnum templum in Capitolio Iovi Optimo Maximo dedicaverunt.Primi dei Uranus et Gaia fuerunt. Titanes eorum filii, patri suo bellum intulerunt. Unus ex his, Saturnus, Uranum regno exspoliavit atque Rheam sororem uxorem duxit.Deinde veritus ne liberi eum quoque regno pellerent, eos infantes vorabat. Sed, cum Iuppiter natus esset, Rhea mater feroci coniugi saxum linteis involutum pro infante praebuit filiumque in insula Creta abdidit. Ibi capra Amalthea infantem suo lacte aluit. Quondam Iuppiter ludens alterum cornu Amaltheae fregit. Magnum dolorem suscepit puer, sed Nympha, cui Melissa erat nomen, statim vulnus sanavit. Postea Iuppiter, mundi rex factus, huius beneficii memor uber atque fertile hoc cornu fecit atque misericordi Nymphae dono dedit. Cornu omnibus donis opibusque statim implebatur, quotiens optabat Melissa. Inde cornu copiae dictum est.Saturnus a Iove e caelo expulsus est atque in Latio latuit, ibique regnavit. Tunc exstitit in terris illa aurea aetas a poetis saepe celebrata. Tunc homines beati vivebant et, sicut Ovidius poeta cecinit, nondum praecipites cingebant oppida fosae; non galeae, non enses erant [...] Ver erat aeternum[...] fruges tellus inarata ferebat.Sed Titanes Iovis imperium non acceperunt regumque eius vi occupare statuerunt. Omnes erant magnitudine corporis viribusque insignes. Montes igitur in montes imponere coeperunt atque in caelum ascenderunt. Sed in terrae cavernis laborabant Cyclopes, Iovis amici fideles. Ibi quoque habitabant Gigantes tres, quinquaginta capitibus et bracchiis centum praediti. Iuppiter auxilium ab his oravit atque omnes acriter adversus Titanes pugnaverunt. Atrox certamen ortum est. Clamor terribilis auditur atque horridus strepitus terram complet caelumque ipsum concutit. Tela utrimque volant saxaque ingentia, altis de montibus revulsa, in proelio magna vi omnes in hostes coniciunt. At Iuppiter, summo de Olympo fulmina, quae Cyclopes ei fecerant, cum maximo fragore demittere coepit. Tum vero ardens tellus uritur fervetque immensum mare; terra funditus quatitur ruitque totum de culmine caelum. Diu tamen anceps proelium fuit, nam utrimque pari ardore pugnabatur. Tandem Titanes, alii ab ipso Iove perculsi, concidunt; alii densissimo fumo suffocantur; reliquos omnes victos vinctosque in hiantem terram praecipitavit Iuppiter. Tunc omnes Olympi incolae Iovi paruerunt totumque caelum orbemque terrarum summa cum sapientia Iuppiter regere coepit.